- BAULI vulgo BAGOLA, BAULI
- BAULI, vulgo BAGOLA, BAULIvilla quaedam Latii, ponitur vulgo inter Misenum promontor. Baiarumque lacum. Perperam Plinius l. 3. c. 5. inter Baias atque Lucrinum lacum habet. Hoc enim si verum, tota Taciti gravissimi scriptoris narratio falsa erit. Sic enim ille Annal. l. 14. c. 4. de Baulis loquens: Id villae nomen est, quae promontorium Misenum inter et Baianum lacum flexô mari adluitur. Cur tamen adstipulatur Symmachus l. 1. ep. 1. Baulos, inquit, Lucrinâ sede mutavimus. Propius antem Baias, quam Misenum fuisse, hos Baulos, testatur haud obscure, Plin. l. 9. c. 55. Apud Baulos in parte Baiana piscinam habuit Hortensius orator, in qua muraenam adeo dilexit, ut exanimatam flêsse credatur. In ipso fuisse litore, praeter Tacitum, asserit Silius Italicus l. 12. v. 155.Nec non Misenum servantem Idaea sepulchroNomina, et Herculeos videt ipso in litore Baulos.Villam hîc fuisse Hortensii praeter Plinium, testatur M. Varro de R. R. l. 3. c. 17. itemque M. Tullius Acad. Qu. l. 2. uti videre est in his: Quibus de rebus et alias saepe nobis quaesita et disputata sunt, et quondam in Hortensii villa, quae est ad Baulos. Denique Symmachus Ep. 1. l. 1.Huc Deus Alcides stabulanda armenta coegit,Inde recens aetas corrupta Boaulia, BaulosNuncupat. ----- -----
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.